# Sphaera mundi 432

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/432

CAusa nuius est, quoniam omnes lineae à centro ad circunferentiam sunt aequales, & perpendiculares; quare omnes reflectentur in se ipsas ad centrum, siue omnium reflexio fiet ad centrum, vbi Sonorum situm esse supponimus cùm praeterea sint aequales, fiet omnium reflexio eodem tempore ad Sonorum, quare Echo admodum elegans, ac resonabilis eundet, vt in adiecto schemate, sit Reflectens Sphaericum concauum CBD, in cuius centro A, sit Sonorum. lineae vocales AB, AC, AD, omnes sunt normales, quare omnes normaliter reflectent sonum per easdem CA, BA, DA, ad Sonorum A. sed etiam eodem tempore, cùm sint aequalis distantiae, perfectissima igitur Echo resonabit. Quod si Reflectens CBD, sit cyli ndricum, non eadem prorsus perfectione, sed tamen eleganter admodum recantabit. Vbi notandum est Theatra fuisse antiquitus cylindrica, qua re ex modo dictis, minimè mirum sit, ea fuisse, sicuci veteres scriptores tradunt, magnopere ac perbellè resonantia. Quanso Quanto Sonorum fuerit extra centrum concaui, tanto Echo reddetur imperfectior. Theor. XV, CAusa huius ex praecedenti propositione patere potest. si enim Sonorum Cextra centrum ponatur, non amplius erunt omnes lineae aequales;

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
