Latin
Theorema XI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 433
Unproofread scanNot analysed yet
neque omnes normales, sed vna tantum. vti si Sonorum sit in G, vna tantum GB, normalis erit; aliae duae GC, GD. obliquè Reflectenti occurrent. quare secundum leges reflexionis, reflectentur non ad Sonorum G, sed ad H, per reflexas CH, DH. aliae porrò innumerae, quae incidunt extra C, D; reflectentur ad alia puncta propiora ipsi B, quàm H. quae verò incidunt intra C. &D; refiectentur ad alia puncta remotiora à B, quam sit H. quare non poterunt omnes simul concorditer reflectere vocem ad G; quapropter resonantia imperfectior euadet. si verò Sonorum sit intra centrum A, vti in H, erit pariter vna tantum normalis HB, &aliae incidentes obliquae HC, HD, quae reflectentur per lineas CG, DG, ad alium locum G, quare tunc pariter Echo fiët imperfectior. Veruntamen Echo huius concaui erit semper perfectior, quam plani: si enim ex plano tot lineae normali propiores reflecti possunt, quae ad Echum sufficiant, multò plures ex concauo, normali propiores reflecti poterunt, quae cum normali resonent ad Sonorum G, vel H. concaua enim figura vnit magis lineas reflexas, quàm plana, vt constat ex Catoptricis. Caeterum quae superius, cum de planis reflectentibus agebatur, de distantia, ac situ dicta sunt, hic quoque &in sequentibus valere debent. Corollarium. CI reflectens fuerit cauum Parabolicum, aut Ellipticum, &Sonorum sit ab eis adeo distans, vt vocales lineae eis occurrentes sumi possint tanquam parallelae, reflectentur omnes ad vnum locum, ad quem scilicet reflectentur radij Solis, &in quo solet fieri accensio. qui locus quia est propè speculum, propterea Echo erit non reciproca, sed ad alterum, Caeterum nisi huiusmodi refiectentia sint magnorum Conoideon, aut Sphaeroideon portiones, punctum concursus erit tam reflectenti vicinum, vt audiens aegrè vocem reflexam à directa distinctam percepturus sit, Quod si magnę fuerint, tunc puto ad sensum fore adeo Sphaericis similia, vt ab eis in reflexione non differant. huiusmodi igitur concaua Echoi taciturnae reseruentur. de qua vltimo dicendum erit. Reflectens I1i 2 Reflectens Sphaericum conuexum ineptum est Scho efficiendae.