# Sphaera mundi 441

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Problema VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/441

Porta secretorum Naturae particeps, & veluti eanis sagax, quanuis latentem indicauit tamen, vnde nos eam non magno labore, sed magna cum voluptate cepimus. Sed vt rem aperiamus, dicimus hanc submissam Echum esse reflexionem vocis primae adeo tenuis ac submissae, vt in ea audiatur vox tantum reflexa, non autem primaria: neque fieri nisi reflectens sit speculum satis magnam concauum ac tersum, vnumque ex tribus quae vstoria appellantur, videlicet, Sphaericum, Parabolicum, Ellipticum: Neque praeterea audiri ab vllo, praeterquam ab vno Auditore, & quidem auscultante. quae vt succedant necesse est vt audiens aurem alteram puncto illi apponat, in quem haec specula reflexum lumen congregant, seu in quo comburunt; Sonorum autem seu loquens, quod hic illuminantis corporis vices gerit, multum à speculo distare debet, verum singillatim nonnulla sunt explicanda Pro speculo igitur Sphaerico haec sunt obseruanda. primo collocetur speculum in loco satis obscuro ac silenti, ita vt facies concaua sit erecta ad horizontem. secundo lumine candelae accensae è regione speculi vltro citroque delatae, inueniendus est locus vnionis radiorum reflexorum, in quo fit combustio ad Solem. non me latet locum hunc esse in quarta parte diametri, vnde posset aliter inueniri, sed praestat nunc, eum per candelam sic breuiter inuenire. porrò vt haec luminis congregatio appareat, ea corpore quopiam aere opaciori speculoque opponto, atque hac illae commoto excipienda est. huic igitur loco Audiens aurem alteram adhibere oportet, altera à speculo auersa. melius succedet si socius aurem alterius applicet illi puncto, &c. vbi consuitum fuerit candeiam, non omnino directè contra speculum esse, sed parum extra axem, seu ad latus, vt reflexio ad alterum latus, non autem omnino contra medium speculum fiat: hac enim ratione caput auscultantis minus aduentanti voci erit impedimento. tertio locus loquentis vel Sonori, sit vel vbi fuerat candela, vel saltem in eadem rectitudine ad speculum; atque in ea distantia, vt vox ipsius submissa speculo incidens, ac reflexa, audiri possit ab auscultante. quibus adhibitis vOx tantum reflexa percipitur. cuius ratio est, quia sicut hoc speculum vi figurę ac tersitiei, in illud punctum lumen sic congregat, vt ibi adeò intendatur vt comburat; vocem pariter ad illud idem punctum reuerberat, & vnit, vt ex hac vnione vox paulò quam primaria sonantior euadat, ac propterea ab auscultante secretò audiri possi. vocales enim lineae easdem cum luminosis reflexiones pariuntur. huius experientię fidelem testem habeo D. Caesarem Carauagium, virum non minus ingenio, quam manu industrium. Iu speculo verò Parabolico, eodem artificio inueniemus. punctum auscultationis, necnon distantiam in illud obloquentis dixi, punctum auscult. quoniam ex cauo parabolico omnes lineae parallelae incidentes reflectuntur ad vnicum punctum, non autem ad lineam, vt in Sphaerico; ex Orontio & Vitell. de Speculo vstorio, & alijs, quapropter hinc paulo perfectior, caeteris paribus, reddetur Echo, quam illinc.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
