Latin
Problema VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 443
Unproofread scanNot analysed yet
nos enim minimè amamus contentiosas dissertationes, sed humanioribus, placidisque Musis perpetuo oblectamur, &construendo libentius, quam destruendo operam damus. Gratiarum Actio. VErum enimuero N. N. etsi ea, quae hactenus de Echo disseruimus iucunditate, atque admirabilitate sint plena; admirandum tamen adhuc magis vnum praestabitis vos ipsi, Echum videlicet, quae nemine loquente, sed silentibus omnibus, non semel, nec bis tantum, sed perpetuò resonet. vos nimirum Ornatissimi Viri, grato, ac continuo silentio nos dicentes prosequuti estis, gratissima auditione dignati estis, quod silentium, quae auditio in nobis perpetuam gratiarum actionis Echum efficiet. quodque adhuc magis mirandum est, nos ijdem, &corpora Sonora, &grates hasce Reflectentia erimus. quin imo exoptamus, instar Echus in vocem, si fas sit, transformari, quae vestras laudes, vestrasque grates perpetno resonare possit. LAVS DEO. 1620.