# Sphaera mundi 444

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, AD ECHVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/444

ADDENDA SEQVENTIBVS LOCIS. DAg. 42. in fine, ibi T debes pro minutis, &c. ) sic: debes pro minutis illis accipere declinationem tanto maiorem, vel minorem, quantum proportio exegerit: nam si declinationes crescant, vt fit in 6. signis superioribus tabellae, accipitur maior; si verò decrescant, vt in 6, sign. infer. tab. accipitur minor. Pag. 100. ibi, T retulimus ) adde. Ioan. Bap. Porta, in Opere de aeris transmut. existimat hunc motum esse aeris, non maris, propterea quòd Nautae inibi flantes ventos ab oriente in occidentem semper inueniant. ig. 111. ibi, t etiam velocius] quod confirmat Ioan. Bapt. Porta, de aeris tranim. qui asserit hunc motum ab experientijs nautarum, qui auxilio huius motus aeris, seu venti, citius nauigant versus occidentem quam versus orientem Pag. 232. in fine tabulae temporis semidiurni, in vacuo illo, ponantur hęchaec tabula interuire potest pro hemisphaerio australi, commutatis 6. signis boreis, in australia. Pag 304. ibi, C haec sit conciliatio à verum existimo pro materiam Comerum, magna consideratione dignum esse illud quod P. Horatius Grassus in Libra Astron. refert.s. toto tempore, & antea etiam, quo Trabs, & Co meta anni superioris 1618. apparuerunt, nullas in sole maculas conspectas esse. Pag. 307. in fine Appendicis de Trabe, & Cometan. addantur haec. In confirmationem horum omnium, sciat Lector me hoc mense Ianu. an. 1620. accepisse litteras Goa Indiae orientalis ad me datas à nostris PP. qui Euangelij causa ad Sinas an. 1618. ex Europa soluerunt. quibus continetur compendiosa narratio quarundam obseruationum, quas se habituros ante discessum receperant, circa Magnetis inclinationem, & declinationem; circa Maris aestum, quem vbique marium pendere à Luna compererunt; circa ventos, circa stellarum antarcticatum descriptionem. Et quod magis ad rem nostram facit, quodque scitu dignum pariter, & incundum est, eorum obseruationes Goae habitas de Trabe, & Cometa ann. 1618. omnino consentire cum nostris Romae, Parmae, atque Antuerpiae peractis, idest, vtrunque conspectum esse ab eis apud easdem stellas eodem tempore; & praeterea ijsdem motibus, secus eadem sydera vias suas in coelo descripsisse, quas nos etiam Europaei delineasse tunc vidimus, ac typis postea mandauimus. vnde certo certius iam liceat affirmare, eos nullam exhibuisse parallaxim, cum ex locis tanto terrarum, ac marium interuallo seiunctis, eundem locum visum in Firmamento sortiti sint. quae omnia adhuc clariora, ac iucundiora euadent, cùm, quod ipsi promittunt, isthaec omnia prolixa Tractatione membratim exposita, in Studiosorum gratiam ad nos transmittent. Pag. 393. ad finem addantur haec. Petri Antonij Cattaldi Opera Italica, Elementi de Numeri aritmetici, Elementi de numeri Geometrici, Algebra proportionale, Algebra numerale, lineale, & applicata, della regola aurea, de Numeri perfetti, della radice quadrata Pag. 394. ad finem. Opticorum scientium adde. Oculus, seu Fundamentum Opticum P. Christophori Scheiner Societatis nostrae, opus recens editum, verùm abstrusis experimentis, ac noua necessariaque rerum cognitione refertum. Errata quae Lectorem detinerent sic corrigantur. Correcta. Errata. linea. Pag. recti rectè eruntque erunt quae

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
