Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 45
Unproofread scanNot analysed yet
Noctu verò id difficilius est: si tamen quis constellationem Zodiaci quampiam in Caelo cognoscit, ei ita obuertat signum, quod illi cognomen est in sphaera materiali, vt materiale sit aliquanto occidentalius; sic enim aliquo modo Zodiacus materialis caelestem tibi repraesentabit. cur autem signa sphaerae materialis debeant esse occidentaliora caelestibus, dicetur suo loco de stellis. Zodiaci autem &Eclypticae munia haec sunt. Primum est regula, &meni sura motus secundi, idest, motuum Planetarum, de quo dudum diximus, in Zodiaco enim computamus motus proprios singulorum planetarum, &stellarum etiam fixarum, quoniam secundum eius longitudinem, &secundum signorum consequentiam in eo progrediuntur; tantum enim dicimus Planetam profecisse, quantum ab initio Arietis, quod est Zodiaci initium, recesserit secundum signorum ordinem. sicuti aequator mensur at diurnum, &primum motum, sic Zodiacus metitur Planetarum proprium, &secundum. 2. Ex praedicto officio oritur secundum, quo Astronomi longitudinem syderum determinant. Est enim longitudo syderis arcus Eclypticae ab initio Arietis inchoatus, &secundum signorum sequelam computatus, vsque ad circulum maximum, qui per polos Eclypticae, &propositam stellam pertransit. v. g. stellae, quae sunt in Coluro solstitiorum, habebunt longitudinem 90. graduum, quia hic colurus transit per polos Eclypticae, &stellas planetasuè in ipso existentes, &distat à principio Zodiaci gra. 90. dicitur autem haec distantia longitudo, quia sumitur penes Zodiaci longitudinem, &circuli illi maximi, qui eam terminant, dicuntur circuli latitudinum, quia praecipuum eorum munus est exhibere syderum latitudinens, nam 3. Eclyptica est terminus à quo latitudines syderum computantur. est autem latitudo stellarum distantia ipsarum ab Eclyptica versus a terutrum polorum ipsius, accepta in circulo latitudinis, de quo antea dictum est. vel est arcus circuli maximi per polos Eclypticae, &stellam incedentis inter Eclypticam, &stellam interiectus. dicta est autem latitusto, quia sumitur secundum Zodiaci latitudinem, &est duplex Borealis, &Australis, nam 4. Eclyptica diuidit totum mundum in duo hemisphaeria Boreale, &Australe, quemadmodum etiam aequator. vnde fit vt eadem puncta, quae inter Eclypticam, &aequatorem existunt, sint respectu Eclypticae Australia, respectu verò aequatoris Borealia vel è contraIn Eclyptica assignantur o. nnium stellarum loca, etiamsi valdè distent ab ea; nam quaeuis stella dicitur esse in eo Eclypticae gradu, per quem circujus latitudinis eiusdem stellae incedit: v. g.