# Sphaera mundi 46

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/46

stellae omnes, quae sant in coluro solstitiorum dicuntur esse in primo gradu Cancri, dummodo sint in eo Coluri semicirculo, qui per initium Caneri transit, & terminatur à polis, seu definit ad Eclypticae polos. aliae verò, quae sunt in altera medietate, erunt in prima Capricorni parte. Similiter sydera omnia dicuntur esse in eo Zodiaci signo, quamuis non sint intra ipsum, nec sub ipso, per quod circulus quispiam latitudinis transiens, etiam per sydus, illud transeat. 6. Sub Eclyptica, vel saltem propè eam fiunt Eclypses luminarium, Lunae, ac Solis, vnde Eclyptica denominata est. 7. Exhibet nobis Eclyptica puncta quatuor Cardinalia, duo videlicet aequinoctia, vnum vernum in principio Arietis, alterum Autumnale in principio Librae: & duo solstitia, vnum aestiuum in principio Caneri, alterum hyemale, vel Brumale in principio Capricorni, de quibus suo loco agetur. Quoniam verò Zodiacus irregulariter oritur, occidit, & caelum mediat, idest, non vniformiter, nec aequabiliter vti aequator; ideo Astronomi mensurant ortus, & occasus partium, vel arcuum Zodiaci, vel potius Eclypticę per partes, aut arcus aequatoris, quae illis cooriuntur, occidunt, ac caelum mediant, vel quae illis coascendunt, aut condescendunt, quos aequatoris arcus propterea appellant Ascensiones, Descensiones, ac Caeli mediationes, de quibus suo loco fusius agemus. 9. Zodiacus noster ostendit in quo gradu Sol quotidie versetur, si dies oblata quota sit non ignoretur. Nam cum in nostro Zodiaco posuerimus dies mensium correspondentes gradibus signorum, si propositum diem in Zodiaco reperias, è regione illius erit gradus ille, quem Sol tunc occupat. Anno tamen Bissextili, quo Februarius habet dies 29. pro die 29. accipe primum diem Martij, sicque deinceps vsque ad finem anni semper pro oblato die accipiendus est sequens: quia dies 29. non est in Zodiaco descriptus, idcirco tunc dies proposita 29. tranfit in locum primae Martij, & sic etiam reliqui dies protruduntur supra sequentes. Aliter ex materiali sphaera: statuè sphaeram Astronomicè, deinde meridianam solis altitudinem obserua, vti supra docui: postea reuoluè primum mobile, notando quinam gradus Eclypticae transeant sub gradu illo meridiani qui terminus est solaris altitudinis depraehensae: is enim erit ille gradus, quem tunc sol occupat. quia verò bini gradus illac transibunt, illum accipies, qui praesenti tempestati congruet. Exactius tamen idem assequeris ex calculo solis. de quo suo loco dicetur. 10. Vtuntur Astronomi breuitatis causa Characteribus signorum Zodiaei loco nominum, quod etiam nos deinceps factitabimus. V, sunt cornua Arietis. &, caput Tauri cornutum. II, significat coniunctos Geminos: deberent scribi sic, II. BB, sunt duo oculi cum cornibus Caneri: Q, cauda Leonis. iper pro arista Virginis sed deberet esse productior. d imago alterius lancis. iij, resert ipsum scorpionem. T, sagit tae sagittarij imago. O, Capricornum ipsum aliquo modo repraesenta. auc. flumini assimilatur. λ, Pisces simul alligatos figurat. memoriae autem causa hoc disticho signa 12. compraehenduntur. Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
