Latin
Cap. VIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 48
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. R BSOLVTA iam maximorum sex circulorum tractatione de quaAtuor minoribus agendum est, ac primum de tropicis. Τροπικος graecis idem est, ac latinis reuersiuus; sic igitur dicti sunt hi duo circuli, quòd in caelo indicent solis reuersiones, aut reditus, vt mox dicam. Sunt enim Tropici duo circuli minores, &aequatori paralleli, qui in caelo nihil aliud sunt, quam veluti extremae duae solis diurnae circulationes, ad quas sol motu proprio hinc inde ab aequatore excurrit, &inde postea iterum ad aequatorem paulatim redire incipit, quamuis sol non circules, sed spirales lineas describat, vt suo loco explicabitur. sunt autem veluti binae solaris euagationis metae, ac carceres, intra quos perpetuo sol discurrit. hos in materiali sphaera, referunt bini Tropici. vterque autem ab ęquatore tantum distat, quanta est maxima Eclypticae declinatio, quae hodie in communi vsu censetur esse gr. 23. 30'. Eclypticam enim in eo puncto, quod maximè ab Aequatore recedit contingunt. horum ille, qui ad Boream vergit Tropicus Caneri dicitur, quod initium Caneri attingat. dicitur etiam aestiuus, Septentrionalis, &c. alter qui in Austrum recedit, Capricorni tropicus, hyemalis, Australis, simili ratione nuncupatur. Inuentio Tropicorum in caelo, eadem opera, qua etiam maxima Eclypticae, aut solis declinatio haberi potest; nimirum per Quadrantem astronomicum astronomicè collocatum; oportet obseruare maximam solis altitudinem meridianam supra horizontem per illos dies, quibus sollpropè initium QB, versatur: ea enim dabit etiam maximam Eclypticae declinationem, &consequenter locum, per quem Tropicus GE, ducendus est aequatori parallelus in Quadrante autem apparebit arcus maximae declinationis, is scilicet, qui inter gradum aequatoris iam inuentum, &gradum Tropici modo obseruatum, interijcitur.