# Sphaera mundi 50-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/50-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/50-2

Cap. IX. POLIS mundi polares dicuntur, quòd propè eos, atque ex eis cirAcunscribantur. ille polaris Arcticus, ab Arctico polo: hic verò polaris Antarcticus ab Antarctico polo. Nihil verò aliud sunt, quam diurnae conuersiones polorum Eclypticae circa aequatoris polos, quae ab ijsdem distant gr. 231/2. Porrò veteres graeci, aliter polares hosce circulos accipirbant (vti apud Proclum & Cleomedem in suis sphaeris videre est,) Circulos enim polares statuebant esse duos circulos aequatori parallelos, vnum ad Boream, alterum ad Austrum, horizontem perstringentes, quorum poli essent ijdem cum polis mundi, & consequenter vnus esset supra horizontem totus, alter verò infrà. ille autem est omnium parallelorum semper apparentium maxi mus, hic verò semper delitescentium maximus. ex quibus patet, polares hosce graecorum circulos in sphera recta nullos esse; cum enim in ea poli mundi horizonti insint, nullum restat interuallum quo describantur: in sphaeris verò obliquis non esse vbique eiusdem quantitatis (vti sunt latinorum polares) sed quo polus mundi elatior est, eo etiam maiores illos effici In sphaera tandem parallela coincidunt cum horizonte, & aequatore. quę omnia in materiali sphęra ad prędictas positiones constituta, facilè est contemplari.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
