# Sphaera mundi 50

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/50

sequentes punctum solstitij, Z, ipsi tropico, valdè adhaerent, quare quando sol per eos graditur, parum semper à tropico recedit, sed singulis diebus motu diurno gyrum circumducit ipsi tropico proximum, aut qui insensibiliter ab eo discrepat. atque haec est solstitij ratio, & causa. 3. Ostendunt quantitatem diei maximi, & minimi: item noctis maximę, & minimae: nam in quauis sphaerae constitutione vsque ad poli eleuationem gr. 66. 1/2. eae tropicorum portiones, quae supra horizontem extant, efficiunt arcus diurnos; eae verò quae infrà horizontem latent, efficiunt arcus nocturnos. in sphaera recta arcus diurni sunt aequales, tum inuicem, tum cum nocturnis. in sphaeris obliquis superior portio tropici vergentis ad po lum eleuatum, efficit arcum diurnum maximum totius anni, portio verò inferior dat arcum nocturnum breuissimum: è contrario portiones alterius tropici, superior exhibet arcum diurnum breuissimum; inferior verò nocturnum longissimum. Illud etiam notandum, arcum diurnum v nius tropici esse aequalem nocturno alterius, & vicissim, In sphaera tamen cuius polus eleuatur praecise 66. 1/2. vnus tropicus totus supra horizontem extat, eumque in puncto tangit, vnde arcus diurnus est integer circulus horarum 24. alter tropicus totus laret infrà horizontem, eumque in puncto tangit, nocturnusque arcus est integer circulus horarum, 24. In alijs sphaeris vbi maior est eleuatio, quam gr. 66. 1/2 cropici non amplius ostendunt has quantitates, sed arcus Eclypticae id praestat, quae omnia sphaera Armillaris facilè ostendet. Concurrunt ad Zonas constituendas, vti postea dicemus. De duobus Circulis Polaribus.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
