# Sphaera mundi 51

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/51

Polarium nostrorum in caelo situm si in tua regione ritè velis concipere, colloca Quadrantem nostrum astronomicè versus conspicuum polum, atque in eo nota grad. altitudinis poli, postea tam supra eum, quam infra, numera gradus, 231/2. atque per vtrumque terminum applica Dioptram, nam si per eam sie applicatam inspexeris in caelum, oculis tuis occurrent puncta duo in caelo, per quae polaris circulus polo mundi circumscribendus est, atque concipiendus. situationem autem polarium secundum graecos sic conpies, in eodem Quadrante vt prius constituto, numera ab horizonte sursum gradus altitudinis poli duplos, ac per supremum gradum transeunte Dioptra, videbis per eam caeli punctum, per quod, & per contractum horizontis cum meridiano, imaginare circulum ex polo mundi descriptum; talem enim habet in cęlo situm circulus polaris graecorum, seu parallelorum semper apparentium maximus. eadem proportionaliter concipienda sunt circa polum infra horizontem depressum. Vsus circulorum polarium nostratium rarus est: Geographis tamen inseruit ad frigidas Zonas definiendas. apud graecos verò parallelus semper apparentium maximus ostendit omnes stellas, quae ortus, & occasus sunt expertes, ac proinde sempiternae apparitionis dicuntur. alter verò occultorum maximus stellas omnes compraehendit, ortus, & occasus pariter immunes, sed sempiternae occultationis.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
