# Sphaera mundi 52

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/52

enimuero hanc vnam rem, difficilè admodum ab Astronomiae Tyronibus, percipi, longa annorum experientia in auditoribus meis compertum habeo; quae tamen huius circuli auxilio sine vlla difficultate intelligitur: sic enim oculis subijciuntur ea, quae prius impossibilia videbantur, quaeque sola cogitatione vix compraehendi poterant. hoc autem modo agendum est: manu altera motu diurno ab oriente, in occidentem sphaeram conuerte, atque eodem tempore, manu altera praedictum circulum lentè admodum secundum ordinem signorum impelle, ita vt materialem solem tardè deferat a primo, v. g. gra V, ad secundum: qua ratione, conuersione vna diurna peracta, sol materialis gradum vnum versus orientem peregerit: sic enim clarè videbis qua ratione sol contrarijs motibus moueatur, idest, motu proprio, gradum vnum in Zodiaco versus ortum, & motu diurno ad occidentem totam circulationem absoluat: & qua ratione sol verè semper occasui appropinquet, quamuis respectu Zodiaci in contrariam partem lentè retrocedat: videbis etiam qua ratione hi duo motus, in tertium coalescant, qui spiralis est; quo vltimo sol circa mundum perpetuo spiratim reuoluitur; vt infra fusius de soleDe alijs Circulis, qui in materiali sphaera non ponuntur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
