# Sphaera mundi 53-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/53-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/53-2

Cap. XII. XPLICATIS iam sphaerae circulis, facile est intelligere, quidnam Esint Zonae, quisuè earum vsus. Zonae enim sunt quinque fasciae (ζωνη enim fasciam significat) quae totum caelum, ac terram circuncingunt. Ea, quae torrida appellatur inter vtrumque Tropicum contenta, mundum ambit. Duae verò temperatae huic vtrinque assident, continenturque intra tropicos, & polares circulos latinorum. Reliquae duae frigidae impropriè Zonae dicuntur, intra circulos enim latinorum polares continentur Zonarum vsus maximè in Geographia apparet: Terrae enim Globus cęlestibus Zonis subdiuiditur, ac polis pariter insignitur: à qualitatibus autem Zonarum, calore, temperie, frigore, etiam earum habitatores, animalia, plantae afficiuntur. quare de eis fusius in introductione ad Geographiam. CLIMATA pariter sunt Zonulae quaedam aequatori parallelae, terramque secundum longitudinem praecingentes: tanta latitudine praeditae, quanta dies maxima inibi per semihoram variatur, idest, in termino, v. gr. Boreali dies maxima longior est per semihoram, quam in termino Australi. Vitruuius libro primo sic, Κλιμα, graeca dictio, quae spatium terrae habitatae significat, duobus parallelis conclusum, quo diei longitudo ad dimidiam horam variatur. verum res paenitus Geographica est. De Galaxia, aut via lactea, nonnulli, nescio quo iure, inter sphaerae circulos tractant: verum nullo modo inter hosce circulos connumeranda est, cum nihil aliud sit, quam quidam Firmamenti candor, ex debili innumerarum stellularum lumine proueniens. Haec igitur in sphaerae materialis explicationem sufficiant. FINIS SECVNDAE PARTIS. MVNEΙΘΙΛΕRΑ SEV

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
