# Sphaera mundi 53

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/53

de quorum numero est aequator ipse eorum medius, & duo tropici, qui omnium extremi sunt: (re vera tamen sol non circulos, sed spiras ducit;) vsus eorum esset ostendere dierum, & noctium inaequalitatem in sphaeris obliquis: aequalitatem verò in sphaera recta: vti superius de Tropicis diximus. Concipiunt infinitos horizonti parallelos, quos progressionum, & altitudinum, & depressionum appellant: hos Arabes Almincatarat dicunt. de horum numero est circulus Crepusculi, qui horizonti parallelus infrà eum gra. 18. deprimitur; ad quem cum sol peruenit, Crepusculi initium, aut finem facit. 6. Circuli Domorum, ac positionum sunt; quibus multa nugantur Astrologi iudiciarij. 7. Tandem sunt circuli Horarij, de quibus in Gnomonicis agitur. hi in horologijs solaribus horas indicant. Hos omnes in Astrolabijs, seu Planisphaerijs depingunt, & explicant Astronomi. De quinque Zonis, & Climatibus.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
