Latin
Cap. XII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 56
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomica autem consideratio quinque potissimum cirea hanc mundi structuram inuestigare nititur: videlicet, locum, motum, illuminationem, figuram, quantitatem, non solum totius mundanae sphaerae, sed etiam singularum ipsius partium: ex quibus huius futurae tractationis, clara methodus iam perspicitur, quam nobis integram Aristoteles primo. Post: te24. tradidisset, si illuminationem non omisisset. praedicta igitur quinque in singulis praecipuè perscrutabimur; tum, si quae alia ex illis tanquam consectaria deduci debuerint, ea minimè omittenda curabimus. huius igitur mundanae molis rudem hanc qualemcumque contemplare anatomen, apposita figura, quam deinde particulatim peruestigabimus. sBG. Quae quidem figura ostendit omnes Mundi partes &quo situ, quouè ordine ex ijs Mundi Fabrica construatur: &id quidem secundum communem tam antiquorum, quam recentiorum sententiam, vt deinceps patebit; mens enim mea, &scopus est, in hoc opere veterum hypothetes communiter receptas primo tradere, atque ijs infistere: ita tamen vt etiam retétiorum nouas obseruationes, &inuenta minime negligenda censuerim; vt scilicet rerum Astronomicarum plena cognitio tradatur, &cuique liberum sit de tota hac materia abundè philosophari.