# Sphaera mundi 58

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/58

Dico igitur totam hanc mundi machinam moueri motu volutationis, seu gyrationis, eo scilicet modo, quo sphaera quaepiam binis innixa polis in torno posita conuerti solet: videmus enim omnes stellas in caelo ab ortu in occasum, quotidiana conuersione in orbem reuolui, non asiter, ac si cui dam sphaerae, quae polis harens tornaretur, affixae essent: paucae enim earum sua gyratione circulum maximum describunt, caeterae minores circulos eosque tanto minores, quanto magis ab illis distiterint; ita vt quae ab illis maximè hinc inde recedunt, minimos circellos quasi circa polos suis circuitibus ostentent. quod efficiunt non secus, ac si in aliquo globo, super axe suo, ac polis reuoluto veharentur. id autem luculentissimè apparet in stellis circumpolaribus, quae in obliquis sphaeris, sunt sempiternae appariticnis, hae enim conspicuos cirea nostrum polum circulos, eo semper minores, quo ei viciniores circumducunt. Idem praeterea Astronomi in Planetis obseruarunt; Planetae enim intra duos tropicos, aut parum extra eosdem, diurna gyratione per parallelos aequatori eo semper minores reuoluuntur, quo ab eo remotiores fuerint. Ex motibus igitur tam errantium, quam inerrantium syderum colligimus partem mundi caelestem in orbem agitari. Quod verò ad Elementarem, ac sublunarem attinet, nonnulli o im aerem eodem motu circumagi existimabant, quòd cometas in suprema aeris regione motu diurno ab ipso aere in diurnum gyrum circumuehi putabant: verum enim verò, vt suo loco patebit, neutiquam fieri potest, ut cometae, tam humili loco, tanta velocitate circumferantur, tamdiuque à nobis conspiciantur. eodem etiam motu mare percelli, nonnulli vt P. Iosephus Acosta, Nautarum experimentis confisi, probare contendunt: Nautae enim Lusitanorum qui ad orientis Indos, ac Sinas continenter nauigant, ac renauigant, experiuntur se semper tardius ad orientem, quam ad occasum nauigationes absoluere, non secus, ac si in ortum adueres, in occasum verò secundis fluctibus nauigarent; idque tanto manifestius, quanto aequatori propinquius velificauerint. quod manifestum est signum, non solum mare, sed etiam aerem diurna conuersione, aliqua saltem ex parte, conuerti; qua enim ratione hoc motu à caelis afficeretur, nisi prius aeris regio eodem affecta esset? sic igitur tota mundi sphaera, (praeter terram, quae tamen ad totum mundum insensibilis est) motu hoc diurno ad modum sphaerae reuoluitur; quod probare volebamus. porrò hic motus omnium nobilissimus est, tum quia totam mundi molem commoueat: tum etiam quia sphaericus est, qui caeteris motibus nobilitate sitate praestat. dicitur motus diurnus, quòd diurno spatio 14. horarum perficiatur; dicitur primus, & primi mobilis, quòd eum à primo, ac superiori orbe in alias inferiores mundi partes deriuari primores putarint Astronomi; fit enim super polis, & axe mundi, atque aequatoris

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
