Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 59
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. De Mundi Figura. AVNDVM esse figura sphaerica praeditum Philosophi, atque AstroNA nomi omnes sequentibus rationibus censuerunt. 1. Ratio prima desumitur ex eius diurno motu, de quo modo disseruimus; is enim manifestat mundum, ac praecipuè caelum moueri sphaericè, seu ad modum sphaerae circa proprium axem, ac polos; vt enim dictum est, Planetae, ac sydera omnia; imo Elementa ipsa in gyrum ab ortu in occasum, non secus, ac in sphaera contingit, reuoluuntur; quae omnia argumento sunt supremam caeli partem esse sphaericam, seu globosam, ac proinde mundum figura sphaerica esse praeditum. 2. Sumitur à sphaericae figurae, ac mundi ipsius nobilitate, ac perfectione: perfectissimo namque, ac perfectissimo corpori, vti est mundus, debetur figura omnium perfectissima, ac nobilissima, quae est sphaerica: existimandum igitur est, sapientissimum mundi Architectorem, Deum videlicet O. M. ei sphaericam figuram indidisse Quod autem sphaera sit omnium figurarum, tam planarum, quam solidarum persectissima hisce rationibus patebit. primo sicut circulus omnibus planis figuris praecellit, ita quoque sphaera solidas omnes figuras antecellit; nam sicut circulus vnica linea, sic sphaera vnica superficie concluditur; sicut in circulo apparet maxima partium conformitas, ac similitudo, qua à medio vniformiter distant; ita etiam omnes sphaerae partes ab ipsius medio consimiliter recedunt, vnde etiam ipsius maxima pulchritudo exoritur: praeterea in neutra harum figurarum principium, aut finem est assignare: Insuper, vtraque eundem semper in sua reuolutione locum occupat. tandem vtraque est omnium figurarum sibi Isoperimetrarum maximè capax. sed ne longior sim, vide Proemium Mecha. Quaest. Aristotelis, cum nostra explicatione in libro locorum Mathematicorum Aristotelis, vbi de admirandis circuli proprietatibus fusius disseritur. porrò sphaeram esse circulo praestantiorem hinc patet; ille enim superficies est duabus tantum dimensionibus longitudine, &latitudine praedita; haec verò est corpus tribus dimensionibus constans, latitudine, longitudine, profunditate, quapropter omnium figurarum, tum planarum, tum solidarum sphaera obtinet principatum. Vt autem ratio illa desumpta à capacitate Isoperimetrarum figurarum probè percipiatur, nonnulla de Isoperimetris figuris in medium sunt proferenda. IsperiIsoperimetrae igitur figurae sunt, quae habent aequales ambitus, seu circumferentias, siue sint figurae planae, siue solidae, id est, superficies, aut corpora; quod, &eorum nomen pulchrè indicat ισ05, enim graecè, aequalem, significat: περιμέτρος autem ambitum valet. vbi notandum est per figuram, cum Geometris, intelligendam esse aream, seu spatium tam planum, quam solidum terminatum aliqua peripheria, aut ambitu, non autem ipsum ambitum solum, vt Geometriae expertes perperam solent existimare. Cum igitur dicimus duas planas figuras, v. g. triangulum vnum, &quadratum vnum esse inuicem Isoperimetra, intelligimus duas superficies, vnam triangularem, alteram quadratam habere aequalem ambitum, qui ambitus erit linea, eas terminans. cum verò dicimus duo corpora esse Isoperimetra, v. g.