# Sphaera mundi 60

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/60

Cubum vnum vni sphaerae esse Isoperimetrum, intelligimus spatia eorum solida, seu eorum soliditates habere aequales ambitus, id est, terminari aequalibus superficiebus, corpora enim superficieb. terminantur, Aduertendum praeterea est, duas figuras planam alteram, alteram vero solidam, nulla ratione posse esse mutuo Isoperimetras, quia cum earum ambitus sint diuersi generis, planorum enim sunt lineae ambientes, solidarum verò superficies, nequeunt inter ipsas reperiri vllae proportiones, vt constat ex definitione 3. lib. 5. Element. Euclidis; quare neque proportio nem aequalitatis inter eas reperire erit, idest, linea, & superficies neque aequales, neque inaequales inuicem esse possunt. his praenotatis probandum est circulum inter omnes planas figuras Isoperimetras, sphaeram verò inter solidas pariter Isoperimetras esse capacissimam. Exponantur primo aliquot planae figurae Isoperimetrae, quarum prima sit triangulum Isosceles vt in fiPΑE aff BElgura vides, cuius singula latera constent lineolis, 5 aequalibus, basis verò, 6. sic enim eius perimeter, seu ambitus continebit huiusmoci lineolas, 16. quarum modulus sit linca F. diuisa in 16, particulas aequales. secunda figura fit Quadratum, cuius singula latera contineant quatuor lineolas aequales praedictis, sic enim erit eius perimenter, 16. Tertia sit circulus, cuius perimeter, vel periferia comprehendat etiam, 16, ex praedictis lineolis. Cum igitur omnium perimeter sit, 16, secundum aequales mensuras, erunt omnes tres inuicem Isoperimetrę. construximus autem circulum alijs duabus Isoperimetrum hac ratione: constat enim ex demonstratis ab Archimede, quod etiam experimento patere potest, circumferentiam circuli ad suam diametrum habere ferè eandem rationem, quam habent, 22. a4 7. quare per auream Arithmeticae regulam, reperio ita se habere, 22. ad 7. quemadmodum. 16, ambitus scilicet quaesiti circuli, ad 5 –1/2; quare 5 ex illis lineolis, erit quaesita diameter. huius diametri dimidium est, 2 – acceptis igitur pro semidiametro, 2 1/2– ex praedictis lineolis.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
