# Sphaera mundi 63

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/63

ductus numerus erit sphaerae soliditas, ex propos. 7. lib. 5. Geom. pract. Clauij. productus autem numerus ex ductu 21/2. seu 1/ in 4. est 1/- Σ, id est, 10 1/2 igit cubi io 1/ parui, ex ijsdem, qui conflant Parallelepipedum & Cubum, constituunt sphaerae soliditatem, seu aream solidam. quae quantitas quamuis sit vera minor ob assumptas proportiones, adhuc tamen superat multo alia duo corpora Isoperimttra, est enim ad parallelepipedum ferè dupla, cubum verò superat paruis cubis 22 ad eum enim se habet vt 10 1/2 ad 8. idem accidit omnibus alijs solidis sphaerae Isoperimetris. patet igitur sphaeram esse omnium Isoperimetrarum capacissimam quod erat probandum, Aliter eorum quantitates Mechanacè expendere possumus, id est, pondere examinare. nam si parallelepipedum pendit libras, 5 –2. cubus pendet 8. sphaera vero plusquam ro, 1/2 debent autem esse ex eadem materia, & quidem in pondere homegenea. Hic etiam aduertendum est, corpus illud reliquis esse capacius, quod magis ad sphaericitatem accedit; quod eius anguli magis dilatentur. Ex demonstratis etiam sequitur, eandem materiam sub figura sphaerica minori super ficie ambiri, quàm sub quauis alia figura: quare eadem materia à sphaerica ad cubicam trassata figuram, maiori ambiente superficie indige et. Patet igitur circulum inter planas, sphaeram inter solidas, esse capacissimas. Vide Clauium de figuris Isoperimetris in Geom. pract. Ratio, si mundus non esset sphaericus, sequeretur Deum, naturamuè frustra superficiem aliquam fecisse; eadem enim mundi materia sub alia quauis figura quam sphaerica, indigeret, vti supra annotauimus, maiori su perficie ambiente: quare cum possit existere cum minori superficie, si sit sphaerica, cur ad aliam figuram fuisset redigenda, quae laxiori ambitu indueretur? 4. Apes Vespae, Crabrones, suis cellulis capacissimam omnium figurarum replentium vacuum, attribuunt; quidni igitur Deus, & natura in hac mira mundi architectatione, figurarum capacissimam cooptarint? vide loca Aristotelis Mathematica cum nostra expositione ad tex. 66. 3. de caele, vbi admiranda haec Apum industria exponitur. Atque hae sunt rationes, quae quidem satis probabiliter mundum esse sphaericum per suadent, non tamen euidenter euincunt: potuit enim D. O. M. aliqua de causa nobis ignota, aliam ei attribuisse figuram. Hisce porrò quae lumine naturali dicta sunt, addenda existimaui nonnulla, ex sacris literis, in confirmationem rotunditatis Mundi. ea autem sunt, quae noster Pererius to. 1.li. 2. cap. 3 in Genesim, de hac re scribit. vbi cum asseruisset Philosophorum atque Astronomorum sententiam de Mundi rotunditate, postea sic subdit; quare non sunt nobis audiendi Scriptores quidam Ecclesiastici, qui caelum esse rotundum non modo negarunt, sed etiam sacris literis aduersari existimarunt: At enimuero tantum abest vt contraria sententia, contraria sit Diuinae scripturae, vt cum ea mitificè concordet: Enimuero caelum esse rotundum, nec vno loco, nec obscurè indicat Sacra Scriptura, nam in lib. Ecclesiast.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
