Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. VA ratione mundus ab aliquo externo, ac non mundano lumine collustretur, atque inde vmbram emittat, non inquitimus, quia nulum habemus huius collustrationis indicium, aut fundamentum. Verum ex vsu fuerit, ob ea, quae dicentur, nonnulla de mundana luce, &vmbra, quibus interiora mundi lumine, &tenebris perfunduntur, vniuersim ex astronomica optices parte praenotasse. 1. Omne corpus lucidum, ac luminosum, vti Sol, lumen ab se per lineas rectas, seu per rectos radios quoquo versum emittit: imò quodlibet lucidi oorporis punctum idem efficit. 2. Lumen istud, non aeque omnia obuiantia corpora perfundit, sed aliter diaphana seu transparentia, vtiaerem, &caelum: aliter densa, &opaca, vti terram, lapides, Lunam. Diaphana quidem lumen adueniens suscipiunt, sed liberum illud trasmittunt, nec sistunt, aut reflectunt: O paca verò lumen se inuadens sistendo, ac detinendo, ab eodem illuminantur; illudque in aduersum ressectendo conspicua omnibus redduntur: aer, aut cristallus quia lumen transmittunt, etiam si ab eo perspicua, non tamen conspicua reddum, tur.