# Sphaera mundi 64

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/64

Diuina Sapientia sic loquitur; Gyrum caeli circuiui sola, quod textus graecus significantius exprimit, dicit enim, gyrum caeli rotundaui, siue conglobaui sola. & apud Iob, cùm dicitur; sub quo curuantur qui portant orbem, idest, mundum, clarè significatur mundum esse orbem, seu globum. tandem verba illa in cap. 8. Prou. Gyro vallabat abyssos, significant circulo caelestium corporum inanitatem hanc quae intra caelus est, circundatam esse. haec ille. porrò de caeli Empyrei figuia Theologorum est disputare, ac determinare non nostrum. De Mundi quantitate, & Magnitudine. Cap. AVOD ad discretam attinet quantitatem, idest, vtrum vnus, an plures sint mundi, nihil certi naturae lumine asseri posse existimo, neque nontum est id inquirere. De continua verò, idest, de mundi magnitudine, nihil in praesentia statuere possumus; cum totius mundi magnitudo paulatim per partes ipsum componentes magna Astronomorum sagacitate indagetur; quare ad finem vsque praesentis tractatus differendum, vbi ostendemus totius Mundanae sphęrae diametrum continere milliariorum Astronomicorum 604872452. & semidiametram Mundi constare ex semidiametris terrae, 14000. De Mundano Lumine, & Vmbra.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
