# Sphaera mundi 65

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/65

paries vel terra, quia lumen detinent, non ab eo solum illuminantur, sed etiam ab eo visibilia efficiuntur. aer, & aether, quia lucem liberam praeterlabi sinunt, ideo vmbram nullam emittunt, quoniam vmbra est lucis priuatio, quam isthaec diaphana nullam efficiunt. Opaca verò corpora, cum lucem, ne vlterius peruadat, inhibeant, ideo in parte lumini auersa, negationem luminis, quae ipsissima est vmbra, efficiunt. 3. Hanc lucem per lineas rectas, seu per rectos radios, protendi ac euibrari vmbrarum docet experientia; videmus enim vmbras ex omni parte rectis lineis terminari, quae rectae lineae, seu radij debent intelligi produci à corpore vmbroso per aerem, vsque ad vmbrae finem: quod hinc facilius percipitur, quia si quę opaca lumini obijciantur, ea solum lumine priuari videmus, quae obici illi, ac lumini in directum sunt sita. hanc linearum rectitudinem, nobis ostendunt in sequentibus figuras duę lineę AE, &, BF, qu vmbram luminosae sphaerae AB, vndique terminant, pro quibus intelligere etiam pos sumus duos radios rectos, AE, BF. 4. Praemittendum est, Vmbram esse non solum illam superficiem tenebrosam in solo, aut pariete apparentem, sed esse in aere quid solidum, aut corporeum non illuminatum; est enim vmbra in toto illo aere, directo lumine non perfuso, qui in parte corporis illuminantis auersa latet: qui quidem aer spatium quoddam occupat tres habens dimensiones: vmbra verò, quae in pauimento, aut muro nigricars cernitur, est illius vmbrae solidae sectio, vel terminus factus à pariete; vt in figuris, in quarum prima, sphaera AB, illuminante alteram sphaeram, CD, proijcitur vmbra, CDFE, quae nihil aliud est, quam aer ille rectis radijs sphaerae lucidae non perfusus, qui aer corpulentus est: circulus astem ebscurus EF, parieti, GH, adhaerens, est terminus, seu sectio illius vmbrę corporeae, facta ab ipso pariete.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
