Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 67
Unproofread scanNot analysed yet
Tettio, sphaera maiorem sphaeram illustrans minusquam haemisphaerium illustrat: vmbraque protenditur in amplum, &infini tum, quae Calathoidis est, vt in tertia figura apparet: quantus autem sit ille defectus, docebit angulus, G, qui ex concursu radiorum extremorum ad partem alteram fieret; de quo alias. Cum autem sol sit maior caeteris omnibus corporibus opacis perpetuis, sequitur omnes vmbras solares esse conicas. Sed his addatur sequens Corollarium. 8. Ex vmbra corporis erecti cognita, illius alitudinem sic explorab is sit eam sic metiere; mensura prius altitudo, CD, perpendiculariter erecta, vmbram eius AD, quae sit, v. gr. passuum, 12. deinde erecto baculo, BE, ex ipsa vmbra cuius altitudo tanta sit; vt eius vmbra praecisè perueniat vsque ad A, siue cuius summitas sit in confinio vmbrae, &radij AC, vmbram terminantis; mensura igitur eius vmbram, AE, quae fit V. g. 4. passuum, baculus verò sit, 2. passuum: iam dico ita se habere AE, ad EB. sicuti, AD, ad DC, &quia AE, est dupla ipsius EB, pariter AD, dupla erit ipsius, DC, &quia AD, est passus, 12. erit ipsa DC, passus, 6, quaesita altitudo. huius demonstratio pendet ex duobus triangulis aequiangulis ADC, AEB, quorum latera circa aequales angulos ordinatim sint proportionalia; vt ex Apparatu patet.