# Sphaera mundi 67-3

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, ATVS SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/67-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/67-3

intra Lunares gyros continetur, vnde etiam sublunaris appellatur, videmus enim ex quouis terrae loco lunarem globum circa terram eodem modo reuolui. porrò ita sita est, vt circa mundi centrum, aequaliter vndique exurgat, vt ex ijs, quae de singulis Elementis dicenda sunt manifestum erit. Haec porrò de huius sphaerae loco dicta sint secundum communiorem Astronomorum sententiam, quam nos quoque sequimur; & quorum Mundi systema, ve constitutionem initio huius tertiae partis exhibuimus.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
