# Sphaera mundi 69

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/69

Cap. III. PERES sunt secundum Physiologos motus simplices, Circularis, Rectus A sursum, qui & Ascensus dicitur; & Rectus deorsum, qui & Descensus; reliqui motus mixti dicuntur. Circularis primo hac ratione huic ferè toti sphaerae inesse videtur, nam mare oceanum, vt nonnulli tradunt, & nos superius explicauimus in mundi motu, ab ortu in occasum motu primi mobilis quamuis lentè, videtur tamen cieri. Secundo quia verisimile est caelum Lunae circulariter moueri, ergo etiam verisimile est supremam huius sphaerae partem, quae caelum Lunae contingens est, illud in gyrum subsequi. Metus rectus deorsum, idest, Descensus cernitur manifestè in omnibus grauibus, quae nisi impediantur descendunt, vt aqua, & terrae partes, lapides grandines &c. Motus autem rectus sursum, idest, ascensus manifestè apparet in rebus leuibus, vt in bullis aeris. quae in aqua ascendunt, in fumis, vaporibus, & omnibus halitibus, &c. quae omnino ob leuitatem summa petunt. Vs autem perfectè Tyrones intelligant, qua ratione hi motus in hac Elementari sphaera peragantur, inspidiendum est appositum schema; in quo terra, & centrum eius sit vbi, C. caelum Lunae ADBE. motus igitur circularis fit circa centrum C, vti si quid moueretur per praedictam circumferentiam ab A, in F, & ab F, in E, atque hinc in G, inde in B, & sic deinceps. Descensus verò incipit à parte superiori, idest, à quolibet caeli puncto, & tendit versus, C, & quidem per lineas rectas in C, concurrentes: cuare si plura grauia sint in punctis, AF, D, B, &c. quae suae inclinationi libera relinquantur, suapte natura descendent per lineas rectas, AC, FC, &c. ad C, medium. quare descensus hic in C, tandem definit. quod si graue ob impetum in descensu aquisitum vltra C, procederet, non amplius descenderet, sed ascenderet. Ascensus demum rectus è contrario incipit à medio, C, & quoquouersus recta tendit ad quaelibet caeli puncta, caelum enim (vt ille cecinit) vndique sursum: sic leuè quodpiam ex C.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
