# Sphaera mundi 70

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/70

suae sponti relictum ascendit aequè ad A, per rectam, CA, atque ad B, per rectam CB, prout illi liberum fuerit. Iuuenes igitur puerilem, ac vulgarem illam opinationem, atque imagi nationem corrigant, qua grauia ablatis impedimentis perpetuò descensura putant. simi iter animaduertant hos motus minime effici per lineas paralle as, verum per lineas ad mundi medium seu centrum concurrentes, contra quam pueri, ac ignarum vulgus opinantur; ij enim putant mundum instar furni esse, vt in adiecta figura representatur, terramque vndique caelum contingere, Grauiaque in perpetuum, ni impedirentur, descensura esse, & quidem per lineas parallelas, v. g. Grauia duo, G, & F, putant descensura deorsum in perpetuum per lineas parallelas infinitas GH, FI, Existimant etiam homines terrae insidere secundum lineas inuicem parallelas, hoc est homines stantes, & erectos, esse inuicem parallelos, quae omnia figmenta sunt ex mera inscitia. Haec autem omnia probantur experientia, quia in quouis loco terrae, etiam apud Antipodes grauia tendunt versus centrum terrae per lineam rectam, ni impediantur; euia verò vbique terrarum ascendunt ni quid obest per lineam rectam: cum autem terra sit sphaerica vt patebit, manifestum est hosce motus fieri sicuti diximus. Vt autem adhuc perfectius grauium descensus percipiatur, sciendum est in quouis corpore graui reperiri duo centra, centrum videlicet magnitudinis, & centrum grauitatis. Centrum magnitudinis est punctum aequaliter ab extremitatibus remotum, quod propriè in corporibus regularibus reperitur vti sunt Sphaera, Pyramis, Cubus, Cylindrus, Octaedrum, &c. Grauitatis centrum punSte ctum est, in quo si graue suspendatur in aequilibrio manent, etiamsi huc illuc trasferatur, id est, seruat eandem positionem, IIl quam antea habebat; cuius causa est, quia vndique ab illo puncto sunt aequalia momenta, vt tradit Pappus Alex. lib. 8. Collect. Mathem. vnde sequitur, vt cum graue rectè descendit, ita descendat vt eius centrum grauitatis, recta, seu secundum perpendiculum ad centrum vniuersi deferatur. illa autem linea per quam centrum grauitatis descendis, dicitur linea Directionis; reliquae verò eius partes perlineas lineae directioni parallelas, vt inj. superiori figura, si corporis grauis, ZL, centrum ganuitatis fuerit Q in descensu, punctum, Q semper delabetur per lineam, QC, ipsaque erit linea Directionis; partes vero Z, & L, per parallelas illi in eodem semper situ piolabentur. Quo verò loco centrum grauitatis in quouis corpore collecetur, subtilissimè nostra aetate Federicus Commendinus, & Lucas Valerius insignes Mathem. explorarunt: Nos autem hoc loco illud, si non tam exactè, facilius tamen, iuxta institurum nostrum, indagabimus hac ratione; suspendatur liberè corpus, & à suspensionis loco cadat filum perpendiculi iuxta corpus, noteturque linea, quam firum perpendiculi in corpore designat.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
