Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 73
Unproofread scanNot analysed yet
vnde quamuis allatae rationes ad horizontem Physicum referantur, qui exacte mundum bifariam non secat, validae nihilominus sunt, quia eum bifariam physicè partitur. Ratio desumitur ab Eclypsibus Lunae; quando enim Luna eclypsatur, Soli perfectè diametraliter opponitur, vt, &experientia, &Astronomorum calculationes ostendunt. priuatur autem lumine, quia in vmbram terrae incurrit, sicque obiectu terrae solis lumen inhibetur; necessario igitur terra tunc erit inter solem, &lunam; experientia enim docet, corpus vmbrosum medium esse inter luminosum, &obumbratum; erit igitur terra inter solem, &lunam, ac proinde in mundi diametro in quapiam Eclypsiy, quae in apposita figura sit ABC. similiter in altera quauis Eclypsi, idest, quae in alio Zodiaci loco contingat, terra necessario erit in mundana diametro, V. g. in Eclypsi DBE, in vtraque igitur fuit in mundi diametro, ergo etiam in loco B, qui solus in vtraque diametro est: idem accidit in emnibus lunae defectibus; sed locus B, est in mundi medio, in eo enim se mutuo diametri secant: terra igitur medium, ac centrum illud obsidet. Hae autem rationes, euidenter propositum concludere videntur. 4. Instrumenta omnia Astronomorum supponunt terram esse in centro mundi, v. g. supponunt Horologium solare esse in centro, imò apicem styli illius esse ipsum mundi centrum: construuntque illud ipsum perinde, ac si essemus in centro, eodemque vtuntur eadem hypothesi, ex qua nullum sequitur inconueniens, quinimò omnia veritate consona succedunt; videmus enim praedicta horologia rectè horas perpetuo indicare. hae sunt rationes Astronomicae. Physicae sunt sequentes. 5. Ratio Physicorum est. grauia omnia deorsum tendunt, ergo terra omnium Elementorum grauissima, infra ea descendet, atque in infimo loco, nempe à caelo remotissimo, quod est eius centrum, residebit: quae ratio non conuincit re ipsa terram inibi esse, sed tantummodo inesse debere; est tamen vera causa positus terrae. Caeterum meritò homines mirantur, cum intelligunt terram in medio mundi sitam, aere circumfusam nullo fultam fulcimento pendere, sed hanc illi naturam Conditor eius sapientissimus indidit, quippe qui, vt aiunt sacrae literae, firmauit orbem terrae, qui non conmouehitur. quam immobilitatem Ouidius eleganter sic cecinit; stat vi terra sua: &alibi, Ponderibus librata suis immobilis haeret. Nec minus eleganter Manilius, sic, Nec vero tibi natura admiranda videri Pendentis terrae debet, cum pendeat ipse Mundus, &in nullo ponat vestigia fundo. Neque tandem alterius Astronomorum fectae sententia hoc loco silentio