# Sphaera mundi 74

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/74

praetereunda est, qui terram quidem in medio elementaris sphaerae collocant, at verò ipsam elementarem sphaeram, ac proinde terram extra mundi medium inter errantia sydera euehunt, vt cap. 1. huius partis exposuimus, & quam infra refellemus. De Motu Terrae. Cap. TT. TON. de terraemotu, sed de motu terrae hic agendum est: ille enim nihil habet Astronomicum, ac proinde totus physicis relinquendus est: Primo igitur certum est totam terram non moueri motu recto, ita vt à mundi medio caelum versus ascendat: in praecedenti enim cap. probatum est eam in mundi centro quiescere. quaelibet tamen eius pars si liberè demittatur rectà deorsum ad vniuersi medium delabitur, vt experientia docet. a. Neque terram in eodem loco manentem, orbiculariter circa suum centrum conuolui opinamur: nam si quod graue corpus, v. g. lapis, ex edito loco demittatur, deorsum recta descendens, in eum locum decidit, cui antea directè, atque ad perpendiculum iminebat; quod quidem nullo pacto accideret, si terra in gyrum raperetur, tunc enim dum lapis descenderet, terra interim commota locum illum, cui antea lapis imminebat, deferret alio. quae ratio probat terram nullam ad partem circumuerti. 3. At verò non moueri à septentrione in meridiem, aut contra, peculiaris occurrit ratio; quia scilicet poli altitudines vbique perpetuo variarentur: si enim polum versus verteretur, idem nobis accideret, ac si versus polum progrederemur; polus videlitet magis, ac magis eleuaretur, quò magis in septentrionem proficesceremur, vti illorsum ambulantibus quotidie contingit: Atqui numquam poli altitudines vsquam, neque stellarum ad eadem loca habitudines mutantur, ex quibus euidens est, terram hoc motu minimè commoueri. 4. Cùm terra sit omnium Elementorum grauissima, ac propterea (vt vidimus) omnium infima, conueniens est, eam quoque ab omni motu immunem existere, grauitas enim motui obsistit, quae in terra maxima est; quare grauitas erit causa terrenae quietis, & immobilitatis.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
