# Sphaera mundi 76-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/76-2

Cap. III. 1. COLEM terram illuminare, luce clarius est, cum quotidie hanc ilS luminationem videamus, quid enim aliud est ipsa dies, quam terrestris globus à sole collustratus? Enimuerò cum terra sit corpus opacum, ac densum, lumen solis sistit, ac reflectit; haeque ratione ex parte soli aduersa lumine eius perfunditur, atque clarescit, quam claritatem, ac splendorem, diem appellamus. Porro hanc lucem à sole mutuatam, terra ad lunam vsque reflectit, eamque, à qua noctu vicissim solis lumine reflexo perfunditur, grata vice, ac permutatione eiusdem solaris luminis, illustrat. quod praecipuè circa nouilunia perspicitur; ea enim pars lunae, quae tunc temporis nondum à sole illuminata est, & tamen videtur, ideo videtur, quia solis lumine à terra illuc repercusso, aliquo modo clarescit, sicque apparere potest: verum hac de re oportunius in tractatu de luna agendum erit. 2. Terrestrem globum à sole vmbram proijcere manifestum est; quid enim aliud nox ipsa est, quam terrae vmbra? quae circa terram alternatim cum illuminatione, seu cum die promouetur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
