# Sphaera mundi 77

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/77

cum enim terra sit corpus opacum, ac proinde lumini sit imperuium, necessario ex parte soli auersa, lumine priuabitur, sitque tenebras, & vmbram, quae nihil aliud sunt, quam lucis priuationes, ex ulla parte effundet. hanc etiam vmbram lunares ffcivpses manifestam reddunt; nihil enim est aliud lunaris Eclypsis, quam defectus luminis solaris in luna, qui ei accidit; eò quòd in vmbram terrae incurrat: cuius rei euidens est signum, quòd quoties luna defectum patitur, ibi semper esse comperitur, vbi directè vmbra terrae proijcitur; est enim luna deficiens semper ex ea terrae parte soli auersa, quae vmbram efficit, estque semper soli è diametro penitus opposita, quam etiam in partem vmbra proijcitur. quod praeterea Astronomorum obseruationes, & Eclypsium calculationes, ac certae prędictiones supponunt, atque demonstrant. 3. Haec vmbra terrestris est conica; (quod vt probè percipiatur repetendum est cap. 5. de Lumine, & Vmbra ex tractatu de Mundo.) quod inde patet, quia haec vmbra est finitae, non enim ascendit vsque ad caelum superiorum Planetarum, Martis, &c. si enim illuc ascenderet Planetas illes obrumbraret, lumineque eos non secus, ac lunam priuaret; quod tamen non contingit: erit igitur haec vmbra finita. praeterea est etiam rotunda, nam in facie lunae deficientis, confinium vmbrae, seu defectus, cum parte non deficiente, est semper linea circularis, quae curuitas aliunde prouenire nequit, quam ab vmbrae rotunditate; quod euidens signum est vmbram hanc esse non solum longam, sed etiam rotundam: sed cum sit etiam finita, sequitur necessario eam esse conicam, idest, veluti corpus quoddam oblungum, rotundum, atque acuminatum; sicuti secunda figura num. 7. citati cap. representat. Porrò ex hoc vmbrae cono, duo consequuntur maximè notanda: vnum est terram esse rotundam: alterum, solem esse terra maiorem: vt patet ex eodem num. 7. cap. 5. de quibus consectarijs suis locis tractabimus. Cùm igitur sol sit terra maior, illuminabit plusquam hemisphaerium, seu plusquam dimidium eius; vt patet ex praeallegato loco: quantum autem illud sit, quod vltra hemisphaerium collustratur, perpulchrè docet acumen, siue angulus vmbrae, quantus enim est ipse angulus, tantus est excessus ille collustratus, quod ex sequenti descriptione, quamuis minimè vera, idest, quamuis non habeat reapse, veras proportiones sic demonstro, sol sit circa A, centrum. terra sit RNEFM, eius centrum I. diameter. NM, dirimat hemisphaerium illuminatum MRN, versus solem: linea EF, sit diametro parallela, claudatque portionem terrae NEFM, quam vltra hemisphaerium sol illustrat; haec autem terrae portio est instar fasciolae cuiusdam terram praecingentis, cuius latitudo erit arcus NE, vel MF. quaeritur nunc quantus fit hic arcus, haec enim est quantitas portionis illius. pare autem terrae EF vmbrosa erit, vmbraque terrae erit, EFC.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
