Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 78
Unproofread scanNot analysed yet
iam dico angulum vmbrae C, tot gradus aut minuta continere, quot sunt in duobus arcubus simul NE, MF, id est, eundem arcum angulo C, subtendi: hoc autem est nihil aliud quam angulum C, quantitatem illam continere: quod sic patebit; consideretur quadrilaterum, IECF, in quo duo anguli ad E, &F, sunt recti per 18. 3. Elem. ergo reliqui duo anguli ad I, &C, sunt simul aequales duobus rectis, quia quodlibet quadrilaterum habet suos 4. angulos simul aequales quatuor rectis, ex schol. propos. 32. primi Elem. quare angulus I, tanto minor erit duobus rectis, quantus fuerit angulus C; siue minor erit duobus rectis, quantitate anguli C, quare arcus EF, qui angulo, I, subtenditur ex centro, ac propterea eius quantitatem indicat, tanto minor erit duobus angulis rectis, hoc est tanto minor erit gr. 180, siue semicirculo, NEFM, quantus fuerit angulus C; siue dixeris, tanti erunt duo arcus simul, NE, MF, qui conflant excessum vltra dimidium illustratum. qui excessus ex astronomicis demonstrationibus, &calculis reperitur esse minuta 28. quare totus arcus ERF illustratus, erit graduum, 180, 281. arcus verò NE, &MF, singuli erunt, 14', min. quare Zonula illa, NEFM, lata erit tantummodo min. 14', idest, quarta ferè pars gradus, quae erunt milliaria astronomica 15. sol igitur vltra terrae hemisphaerium illuminat hinc inde in gyrum miliaria 15. astronomica; quae omnia probari possunt etiam practicè, vt in Apparatu docui: constructa enim qualibet figura in qua corpus illuminans sit vtcumque majus illuminato, &ductis reliquis lineis, &vmbra etiam delineata, semper reperies (si per circinum rectè acuminatum diligenter operatus fueris) angulum vmbrae, tot gradus, vel min. compraehendere, quot fuerint in excessu, vltra haemisphaerium, illustrato. 6. Quantitatem vmbrae terrestris, seu longitudinem explorare oportet. huius rei gratia duo supponere oportet, quae inferius suo loco erunt demonmonstranda. quorum primum est, solis centrum a centro terrae distare, in mediocri distantia, semidiametris terrae 1142. alterum est semidiametrum solis ad semidiametrum terrę habere proportionem quam habet, 5 si igitur accuratè figura describatur, quae hasce habeat rationes, qualis est praesens ad sinistram, statim apparebit vmbrae longitudo exploranda; ibi enim vmbra in acutum desinet, vbi radij solis extremi terram contingentes concurrent, reperiesque vmbram elongari per terrae semidiametros ferè 254.