# Sphaera mundi 80

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/80

Secundo sequeretur eodem temporis momento solem, ac caetera sydera omnibus tam orientalibus, quam occidentalibus oriri, atque occidere, omnes enim vnicum haberent horizontem, planum illud videlicet terrae: quod tamen aliter contingit; nam primo orientalibus, deinde alijs locis successiuè, & postremo occidentalibus apparet, & occultatur, vt manifestè in eclypsibus cernitur; nam si nobis, v. g. in meridie sol eclypsetur, orientalibus eadem, eclypsis post meridiem accidet, & tanto post meridiem tardius, quanto ijfuerint orientaliores. idem etiam accidit in Lunae defectibus. constat autem ex certis relationibus tardius eas apparere ad orientem, quam ad occidentem, tardius, idest, pluribus horis, secundum horologium, illius loci orientalioris: absolutè enim omnibus eodem temporis momento fiunt. imò Astronomi praedicunt quot horis prius vni loco, quàm alteri apparitura sit. qui etiam ex hac eclypsium varia apparitione, explorant, quae nam loca sint alijs locis orientaliora, & quanto, quod est longitudinem regionum explicare. quae omnia si terra plana esset aliter se haberent: sed quia rotunda est, vt mox patebit, & sol circa eam vniformiter, & successiuè reuoluitur, ideo prius vnis, quam alteris oritur, & occidit. Tertiò si esset tantum vnus horizon, omnes easdem stellas videremus: atqui certum est stellas alias videre eos, qui magis ad Austrum habitant, vag steliam Canopum vident Aegyptij, quam nos minimè conspicimus. terra igitur nullo modo planum est. 2. Dicendum igitur terram esse rotundam, ac sphaericam, non quidem Geometricè, sed rudi quodammodo, cum eius superficium valles, ac montes asperam reddant. cuius primum sit argumentum, quod vt modo dices bamus, sol, stellae, eclypses, circa terram omnibus habitatoribus ita successiuè apparent, perinde ac si circa sphaeram rotundissimam n uerentur, hoc est regulariter, & vniformiter, ita vt locis, v. gr. per 15. gradus magis orientalibus, vna hora prius appareant: atque hoc accidit, vbique terrarum secundum terrae gyrum ab oriente in occasum productum. quod patet ex eclypsium praedictione infallibili, secundum quam non omnibus eadem hora, sed diuersis appariturae praenunciantur; quae certa praedictio supponit rerram esse rotundam. accedit etiam experientia nautarum Lusitanorum, & aliorum, qui dum totum terrae ambitum circumnauigant, eandem stellarum vniformem, ac regularem apparitionem vbique obseruant. quę omnia euincunt terram, & quidem maximè ab oriente in occidentem esse rotundam. Quod verò sit etiam à septentrione in Austrum rotunda, similis praecedentibus ratio persuadet, nam ambulantibus nobis, v. g. septentrionem versus altitudines poli regulariter, ac vniformiter crescunt, perinde ac si circa sphaeram progrederemur. hac ratione si Parma, vbi polus arcticus eleuatur ferè gr. 45. ad Boream milliarijs 60, quae gradum vnum efficiant, proficiscamur, pariter polus gradu vno amplius eleuabitur supra horizontem, eritque propterea eleuatus gradus 46. quod si alia 60, milliaria viterius perrexerimus, alio itidem gradu eleuabitur, eritque eleuatio gr. 47. idem accidit proficiscentibus ad alterum polum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
