# Sphaera mundi 81

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/81

idque non in Europa solum, sed in Africa, Asia, Nouo orbe, & vbique terrarum, vt quotidianae nautarum, ac viatorum relationes testatissimae comprobant: Terra igitur non solum ab oriente in occasum, verum etiam à Borea, in meridiem, ac proinde vsquequaque sphaerica est. Vmbra terrae, vt supra ostendimus, conica est, & probauimus ab eclypsibus; quae eclypses fiunt circa ferè omnes terrae partes, igitur terra efficit vmbram conicam ad omnes partes; vnde necessario sequitur ipsam esse vndique rotundam: vmbra enim conica cùm habeat rotunditatem, habebit necessario pro basi vmbrosum corpus etiam rotundum: sed cum hic conus vndique à terra proijciatur, fit vt terra necessario sit vndique pariter rotunda 4. Idem ex plurimis itinerum, ac nauigationum, quae hac tempestate, circa maria, ac terras habentur, relationibus comprobatur: qui enim totam per Antipodas terram circumnauigant, ac tandem ad eundem locum aliunde reuertuntur eandem vbique terrenae molis faciem, & figuram conspiciunt, ijsque semper, & vbique omnia circa stellarum ortus, & occasus vnisormiter, ac regulariter apparuerunt: quae nullo modo fieri possent, nisi terra esset sphaerica. Tandem ratio physica idem attestatur, eum enim terra sit grauissima, ac ideò omnes eius partes pariter deorsum, idest, ad centrum mundi grauitent, fit vt singulae quantum possunt, descendere conentur; ex quo sequitur extremarum atque extimarum partium à centro aequidistantia, quae aliud nihil est, quam sphaericitas. Porrò quamuis montes hanc sphae ricitatem impolitam efficiant, quia tamen summa eorum altitudo respectu totius terrenae molis, vt ostendemus infra, est penè insensibilis, sphaerica nihilominus, saltem physicè appellanda est. Illud etiam notandum omnes allatas rationes, posse etiam probare extimam aquae, seu maris superficiem esse sphaericam. Demum, & illud scitu dignum, Parmenidem Eleatem primum omnium ante Christi natiuitatem anno circiter, 452, hanc terrae globositatem demonstrasse; ex nostra Mathem. Chronolog. De Mutatione rotunditatis terrae. Corollarium. Pergratum lectori forè existimaui, si rem scitu dignissimam exposuer ro, quam pridem ac diu obseruaui, praesertim cum nullus, quod sciam, eam literis mandauerit: nos de ea in locis Arist. Mathematicis primum satis fusè tractauimus; vnde quae sequuntur summatim describemus; Ea igitur est, Terrae totius superficiem, quae ob montes, ac valles aspera, atque ruditer sphaerica est, in dies, iam inde à mundi exordio paulatim reduci ad perfectam sphaericitatem, itaut aliquando naturaliter necessè futurum sit eam à mari inundari, atque inhabitabilem reddi.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
