Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 84.6
Unproofread scanNot analysed yet
quod iam plerisque in locis accidit, vt in littore Baltico, Danico, &Hollandico; quibus in locis iam pridem sunt extructi praelungi, ac praealti aggeres contra maritimas exundationes: quibus antiquitus minimè opus fuisse Historicorum, &Geographorum silentium comprobat. Hoc igitur modo terra ea, quae montes conflat, paulatim ab aquis in maris concauitates deducta, causa est vt mare sensim modo hac, modo illac, terrae superficiei superfundatur; sicque iterum terrae globus, vti erat exordio mundi inhabitabilis ob aquarum effusionem reddatur: atque omnino ad pristinum statum, &figuram terra, &aqua reuertantur, in quo naturaliter quiescere debent. Quod probare volebam.