# Sphaera mundi 84.6

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/84.6

quod iam plerisque in locis accidit, vt in littore Baltico, Danico, & Hollandico; quibus in locis iam pridem sunt extructi praelungi, ac praealti aggeres contra maritimas exundationes: quibus antiquitus minimè opus fuisse Historicorum, & Geographorum silentium comprobat. Hoc igitur modo terra ea, quae montes conflat, paulatim ab aquis in maris concauitates deducta, causa est vt mare sensim modo hac, modo illac, terrae superficiei superfundatur; sicque iterum terrae globus, vti erat exordio mundi inhabitabilis ob aquarum effusionem reddatur: atque omnino ad pristinum statum, & figuram terra, & aqua reuertantur, in quo naturaliter quiescere debent. Quod probare volebam.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
