# Sphaera mundi 85

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/85

Tantum aeui mutare potest longaeua vetustas. Hinc nonnulla deducuntur consectaria scitu dignissima; Mundum videlicet, vel saltem terram ab aeterno non fuisse figura hac praeditam, quam nunc videmus, nec mundum perpetuo duraturum: nam si haec illi montuosa figura ab aeterno inesset, iam pridem tota illa montium tuberositas fuisset ab aquis exesa, & consumpta: neque aeterna esse poterit, quia, vt probauimus, successu temporis, reducetur ad perfectam rotunditatem, atque à mari inundabitur, vnde fiet inhabitabilis; indeque ne cessario mortalium genus interitur est. quapropter nisi igne illo, quem sacrae literae innuunt, catachysmus ille praeueniretur, aqua nihilominus interiturum esset. si plura desideras consule opus nostrum de locis Mathematicis apud Aristotelem. multo post tempore à quo haec literis mandaueram, incidi in libellum Philonis Hebraei de mundo, vbi ipse hanc rem pausissimis ac obscurè tangit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
