# Sphaera mundi 88

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/88

& quanuis hęc obseruatio fieret in superficie terrae, ob exiguam tamen eius paruitatem respectu firmamenti, perinde est, ac si in centro herentur. eundem propterea arcum, CS, in caelo duo radij opsici, seu visiui, Amil ad sensum comprehendunt, siue ex G, in superficie, siue ex centro X, egrediantur quot igitur gradus in arcu CS, inueniebant, tot etiam in arcu terrestri GH, contineri necessario concludebant; ponamus, v. g. fuisse gra. 3. in arcu CS, igitur tres quoque in arcu GH, terrestri continebantur: quo in tres aequas partes diuiso, gradum etiam vnum in terra exploratum habuerunt. hunc igitur sic cognitum postea per stadia metiebantur: ei quae vni conuenere stadia ferè, 1111; milliaria vero 138. quia vero maximus terrae ambitus constat, 360, partibus, i deo praedictum numerum stadiorum multiplicantes per 360. totius terreni circuli ambitum continere repererunt stadia 400. 000, idest, quadringenta millia, quae efficiunt milliaria, 50 oco; id est, quinquaginta millia; vt Arist. ad finem. 2. de caelo sic refert; Mathematicerum etiam, inquit, qui circumferentiae magnitudinem ratiocinari tentant ad 400, dicunt esse stadiorum millia. Eandem quantitatem veteres alij syderum obseruatores alia, simili tamen via compererunt; nam ex duobus diuersis locis Poli altitudines obseruarent, eo modo quem in meridiano circulo exposuimus; quae binae altitudines necessario tanto meridiani arcu discrepabant, quantus quoque erat arcus terrestris meridiani inter eadem duo loca interiectus; qualis n eadem figura esset arcus SD, differentia altitudinem poli locorum H, I, iqui tantus est, quantus est arcus HI, inter eadem loca contentus; quot enim gradus quispiam ambulans ab H, in I, in terra obiret, totidem gradib.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
