# Sphaera mundi 89

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/89

ei polus, D, supra alium horizontem CF, eleuaretur; quin etiam eidem horizon successiuè permutatur, quousque sit in horizonte. CF. cognito igitur per quadrantem arcu SD, cognitus quoque erit arcus, P, in gradibus. dimenso igitur arcu, HI, per stadia, vel per milliaria, patebant quot vnus gradus milliaria contineret. atque hi duo modivti faciliores, ita priscis illis, ac minus exercitatis prius occurrerunt. Verum post priscos hosce indagatores subtiliori admodum via terrestrem ambitum Eratosthenes indagauit: is autem Alexandriae in Aegypto ante Christi natalem annis circiter, 250, Syderali scientiae nauabat operam. huius igitur rei causa, duas elegit vrbes, quae sub eodem essent meridiano, Alexandriam, & Syenem; quarum Syene quae australior est, sita est praecisè sub Caneri tropico. Alexandriae deinde in platea quapiam satis magna, hastam horizonti perpendicularem erexit; postea aestiui solstitij tempore, quo scilicet sol Cancri tropicum percurrit, ac proinde in meridie directè supra Syenem imminet, sine ei fit verticalis, vnde & radios ei perpendiculariter demittit, eodem inquam tempore, & quidem exactè meridiano, meridianam hastae illius Alexandriae erectae vmbram obseruauit, & diligenter angulum notauit, quem solis radius per hastae verticem transiens, cum ipsa hasta constituebat; eumque quot gradib. constaret accuratè expendit. quae vt probè pręcipiantur sit figura sequens in qua sol, EF, terra GAB, sitque arcus GAB, sub meridiano Alexandriae, & Syenes communi. Alexandria sit vbi A, Syene vbi B, sub Cancro. Sole igitur Cancri tropicum obeunte, erit solis radius in meridie ipsi Syene ad perpendiculum, qui sit in signra FB, descendatque vsque ad centrum terrae C. Hasta Alexandriae erecia sit AD, quae similiter ad centrum, C, cum radio FBC, concurrat: eodem tempore solis alter radius per hasta apicem, D, transiens sit EDG. duos hosce radios absque sensibili errore, ob nimiam solis à terra distantiâm supponebat esse parallelos. quibus praenotatis sic ratiocinabatur; cum linea, DAC, incidat in duas parallelas EDG, FBC, erunt per 29. primi Ee. duo anguli alterni GDA, ACB, aequales. quod etiam patebit si vterque expendatur per propos. 2. Appar. descripto videlicet arcu, AI, ex centro D, eoque in gradus diuiso; quot enim gradus in eo erunt, tot necessario in areu terrae AB, esse necesse est, cum angulo, C, subtendatur, qui angulo, D, aequalis est; & proinde erunt arcus similes, vt in prima propositione Apparatus explicatum est. cognito igitur angulo D, ad hastae verticem, cognoscitur etiam, quod sanè mirum est, angulus, C, quamuis sit in terrae centro, atque abysso detrusus; quare etiam innotescit quantitas arcus, AB, meridiani inter Alexandriam & Syenem, quot scilicet gradus contineat. tradit autem Cleomedes in suis Meteoris, Eratosthenem reperisse hunc arcum graduum 8 1/2. idem arcus AB, quae est distantia praedictarum vrbium, cognitus erat etiam in stadijs, continebat enim stadia 61831/2. vnde arithmeticis rationibus vni gradui, 700, stadia, ac proinde toti terrae perimetro, 252000, stadia attribuit. quae efficiunt milliaria astronomica 31500.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
