# Sphaera mundi 91

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/91

Neque vero in praeclara adeo inquisitione deesse tandem aliqua experientia debuit; recentiores enim Argonautae rerum Astronomicarum satis gnari, qui iam saepius totum oceanum magno ac faelici ausu circumnaui garunt, quantum ipsi experiri potuerunt, existimant totum terreni Globi circuitum complecti milliaria, 190801, sic autem vni gradui cedunt milliaria 53. Omnes porrò praedicti indagatores primo terrae ambitum praeuestigarunt, vnde postea caeteras quantitates habere possent; vt paulo post ostendam Illud tandem consideratione dignum videtur, quanto videlicet antiquiores sunt praedicti obseruatores, eo facere terrae ambitum maiorem, ita vt semper à priscis illis vsque ad nostra tempora hic ambitus decreue rit. quod non nisi ex rudioribus obseruationibus, quae quotidiae exactiores euadunt, vel ex stadiorum, aut milliariorum varietate accidisse existimo: videmus enim, quod ad hanc varietatem attinet, singulas nationes, immo etiam prouincias ab inuicem valde discrepare. qua propter vt haec varietas, ac proinde veritatis obumbratio tollatur, libenter Astronomis auctor esse velim, vt deinceps omnes pro vno milliario intelligant vnius terrestris gradus partem sexagesimam. quamuis enim talis pars nondum sit determinata, nec satis cognita, facile tamen est eam cognoscere; quidni enim Princeps quispiam nobilissimo hoc studio delectatus, ceu alter Almamon poterit exquisitè gradum vnum in planitie quapiam, vel in ora maritima explorare; ac proinde eius sexagesimam partem accuratè metiri; quam postea milliarium astronomicum in posterum statuat, atque determinet. quod quidem valde conueniens esset, tum quia nonnulli iam ex antiquis vni gradui milliaria, 6o, attribuerunt, cum alij plura alij pauciora attribuerent: quapropter erit hoc milliare Astronomicum idem fere ac milliare commune, tum etiam quia sexagenarius numerus ob varias sui ipsius commoditates valde familiaris est Astronomis Postremus omnium superiori seculo Franciscus Maurolycus Abbas Syracusanus, acutissimam rationem adinuenit, qua primo, non ambitus, vt à caeteris factum est, sed diameter terreni orbis explorari possit: Eligendus est, (inquit in sua Cosmographia,) in primis mons editissimus, vnde maris pro spectus longè pateat; existimo Aechnam montem huic negotio aptissimum, nam ex eius apice per plura quam ducenta passuum millia in pelago visus protenditur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
