# Sphaera mundi 93

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/93

quadratum eius aequale rectangulo contento sub lineis AG, AB, quale in figura est rectangulum AGEF, quare & ipsum cognitum. si ergo numerus quadratus, qui numero rectanguli huius est aequalis, diuidatur per numerum lineae AF, alterum latus AG, cognoscetur in passibus; ex numero autem lateris AG, detracta montis altitudine AB, reliqua BG, erit terrae diameter quaesita. hic est modus Maurolyci, quem in praxim non videtur deduxisse, cum inde nullam asserat semidiametri quantitatem, neque vllam montis altitudinem certam ponat. Cum tamen ipse dicat lineam BC, esse plus quam ducenta milliaria, ponatur, breuitatis gratia CA, ipsi sensibiliter aequalis, eritque quadratum eius 40 000, quod aequale est rectangulo AE; ponamus etiam montis altitudinem AB, ad summum esse duorum milliariorum, diuidatur igitur rectangulum 40. 000, per 2, & erit quotiens nu. 20000,, pro tota AG, ex qua detracta AB, quae est, 2, remanet 19. 998, pro terrena diametro, quae à superiorum Astronomorum quantitatib. parum discrepat, quare sequitur lineam BC, esse tot milliariorum ferè, quot à Maurolyco assumitur. Quoniam verò milliare Astronomum, de quo supra egimus, idoneum est rebus Astronomicis mensurandis, proinde si eo vti libuerit, erunt in toto telluris circuitu milliaria 211600., siquidem vni parti, 60, competunt; quae inter Ptolemaei, & Recentiorum quantitates, quae caeteris verisimiliores sunt, media est. Atque haec sunt, vt cum Plinio loquarum, quae de terrae circuitu digna memor atu putem, magna subtilitate, atque ingeniorum solertia literis prodita; improbum equidem ausum, verum ita subtili argumentatione comprehensum, vt pudeat non credere. Perspecto igitur telluris gyro in Astron. milliar. reliquas iam quantitates, ex ijs, quae Archimedes partim de circulo, partim de sphaera, & cylindro demonstrauit, facilè obtinere poterimus: cum enim (per ipsum,) circuli peripheria ad suam diametrum eam habeant ferè rationem, quam 22, ad 7( quod etiam experientia probari potest) si per auream Arithmeticorum regulam fiat, vt 22, ad 7, ita 211600 milliaria peripheriae ad aliud, procreabitur numerus 6. 873. milliariorum totius diametri terrestris. cuius dimidium. 3.4361/2, erit eiusdem semidiameter, distantia videlicet à terrae superficie vsque ad eius centrum; qui locus profundissima abyssus dicitur. haec porrò cognitio adeò abstrusa, ac recondita est, vt nihil magis; vnde & sacrae litterae merito quasi mirabundae dicant, profunditatem abyssi quis dimensus est? vide lib. 4. Geomet. pract. P. Clauij. Superficiem verò conuexam totius orbis terrae, ac maris simul sic habebimus; multiplicentur inuicem circum ferentia, & diameter, productus enim erit numerus quadratorum milliariorum, quae totam terrae, & quae faciem constituunt; is autem est 148. 456800. vide lib. 1. Geom. pract. P. Clauij Demum Globi terrestris soliditas sic constabit: ducantur inuicem semidiameter terrae, videlicet 3 436–, & tertia pars superficialis circum ferentiae modò inuentae, quae est 49485 600, nam producetur numerus hic 170032. 521 600. milliariorum cubicorum, quae totam terrae crassitiem conflarent. vide lib. 5. Geometricae pract. P. Clauij.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
