# Sphaera mundi 97

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/97

8, inter quos eadam dupla ratio ter contineratur, erit inter primum numerum, 1, & vltimum 8, ratio triplicata rationis subduplae: & sphaerae pariter quarum diametri erant in ratione subdupla, habebunt inuicem rationem eam, quam habent numeri, 1. 8. idest, ea cuius diameter erat diametro alterius dupla, eam octies continebit. Hisce ita praemissis, cum diametri harum sphaerarum, grani papaueris, sphaerae digitalis, sphaerae milliariae, sphaerae globi terrestris, & tandem totius mundi sint notae, neque latere poterunt earumdem sphaerarum mutuae proportiones; quare notum erit quoties quaelibet maior minorem contineat. verum per singulas ratiocinemur Quoniam igitur diameter grani papaueris, ad diametrum sphaerae digitalis habet rationem, quae est inter 1. & 40. habebunt istae sphaerae huius triplicatam rationem; si autem illa triplicentur exhibebit hos numeros. 1. 40. 16.00. 64000. igitur inter extremos numeros 1. & 641000,, est ratio triplicata quaesita, quam sphaerae inuicem habent: hoc est sphaera digitalis continet grana papaueris. 64000, quia vero granum vnum pap: continet arenulas, 100, sequitur sphaeram digitalem continere arenulas, 61400. 000, qui numerus preducitur multipsicando, 100, in 64000. Rursus quoniam diameter sphaerae digitalis ad diametrum sphaerae milliariae, habet rationem, quam habent 1. 80. 000. quae ratio triplicata propterea ratio primi ad vltimum est proportio sphaerarum: quare sphaera milliaria continet tot sphaeras digitales, quot quartus numerus continet vnitates. & quia sphaera digitalis continet arenulas 6400. 000,; si hic numerus in quartum praedictum multiplicetur, producetur numerus. 3.276180σο00000ο00ο00000,. numerus videlicet arenularum in milliario globo contentarum. Praeterea quia diameter terrestris sphaerae continet milliaria 7000,, erit eius habitudo ad diametrum globi milliarij, quae t. ad 7000,, cuius triigitur terra ad sphaeram milliariam collata est sicuti quartus nume, ad 1. Iam vero si num. arenularum vnius globi milliarij, quem ante inuenimus, ducatur in hunc quartum numerum, productus numerus indicabit arenulas omnes in tota terrae mole contentas; is autem est hic; potest, illorum Philosophorum opinionem minimè subsistere, qui arenarum omnium per maria dispersarum adeò magnum esse numerum opinabantur, vt nullo pacto scribi, aut proferri posset. atque haec satis in praesentia videri possent, cum tractationem quantitatis terrae sapiant, eamque minimè excedant. Verumtamen ne Archimedis discursus subtilissimus obtruncetur, pauca quae supersunt afferam. statutum est supra diametrum terrae ad diametrum mundi esse sicut 1.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
