Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 98
Unproofread scanNot analysed yet
ad 14000, quae analogia si triplicetur dabit hosce totam mundi sphaeram est sicut 1. ad quartum numerum. &quoniam numerus arenularum totius globi terrestris paulò ante repertus est, si is ducatur in hunc quartum numerum, producetur numerus ille admirabilis omnium arenularum, quae totam mundi sphaeram complerent, is autem est huiusmoqui numerus constat tantummodo figuris quadraginta sex, qui tamen multo maior iusto sit, necesse est, cùm multa aduersarijs dederimus, vt illustrior, ac admirabilior nostra euaderet disputatio. Atque haec est illa Archimedis de arenae numero mira peruestigatio, quam summopere tota antiquitas simul, ac posteritas admirata est.