# Sphaera mundi 98-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/98-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/98-2

TRACTATVS QUARTVS. De Aqua Elementari siue de Mari. De loco Aquae, Marisuè, Cap. I. VEM locum mare in ordine Elementorum occupet, sensu manifestum est, videmus enim ipsum proximè supra terram collocatum esse, non tamen ita vt totam ambiat, sed dimidiam eius ferè superficiem, tantum contegat. quod factum est, quia terra non est perfectè rotunda, sed habet plurimas ac magnas cauitates, in quas omnis aquarum copia recessit, ibique subsidet: si enim esset perfectè rotunda deberent aquae iuxta naturalem earum statum supra vniuersam terrę faciem circunsundi, eamque complecti, cum elementum aquae sit elemento terrae leiuus. vnde nonnulli magnae auctoritatis Theologi, terram initio mundi à Deo omnino rotundam, sine vllis cauitatibus, aut eminentijs factam, ac proinde totam aquis circunfusam fuisse existimant. Cùm vero Deus dixit, Congregentur aquae in locum vnum, vt appareat arida; ob animantium scilicet terrestrium vitam, tunc diuino iussu cauitates latè patentes in terra factas esse, in quas omnem aquarum vim sua naturali propensione, qua ad decliuiora loca descendunt, tanquam in suas congregationes concessisse, sieque varia maria in diuersis terrae partibus exorta esse, potrò ex partibus illis terrae inde extractis, montes esse constructos verisimile esse pariter opinantur. quod inde colligunt, quia quanta est montium altitudo, tanta est etiam maris profunditas, vt de mari nautae; de montibus vero Geometrae obseruarunt.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
