# Sphaera mundi 98

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/98

ad 14000, quae analogia si triplicetur dabit hosce totam mundi sphaeram est sicut 1. ad quartum numerum. & quoniam numerus arenularum totius globi terrestris paulò ante repertus est, si is ducatur in hunc quartum numerum, producetur numerus ille admirabilis omnium arenularum, quae totam mundi sphaeram complerent, is autem est huiusmoqui numerus constat tantummodo figuris quadraginta sex, qui tamen multo maior iusto sit, necesse est, cùm multa aduersarijs dederimus, vt illustrior, ac admirabilior nostra euaderet disputatio. Atque haec est illa Archimedis de arenae numero mira peruestigatio, quam summopere tota antiquitas simul, ac posteritas admirata est.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
