Latin
Cap. II
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. De motu Aquae, Marisuè. PRIMO, &ex natura Aquae inest ipsi motus rectus deorsum, idest, descensus; quae si libera sit directè, seu ad perpendiculum descendit ad mundi medium, sen centrum; vt apparet in guttis pluentibus, quae nisi aeris agitatione impediantur perpendiculariter delabuntur. quod si nequeant rectà descendere; ad loca tamen decliuiora quoquo modo si fieri potest descendent, sic videmus flumina, semper ad decliuiora defluere. 2. Etiam ascensus aquae secundum partes inest, quantum enim ex vna parte descendit, tantum ex altera ascendit, si tamen per tubum clausa fluat. sit tubus, ABC. in quem ex parte, A, infundatur aqua, vsque ad DE; etiam ex altera parte ascendet vsque ad lineam EF, quae in eodem est aequilibrio cum DE, &quamuis pars AB, sit multo latior, &capacior, quam altera, quae gracilior esse potest; tamen tota aqua in AB, non prepellet modicam aquam, BC, supra aequilibrium, DEF. 3.