# Sphaera mundi iii

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/iii

& amplius annis, in Etruria primum, postea in Gallia Cisalpina etiam, latè dominatam esse, atque etiamnum dominari. Cum enim Lucae, & Lucensis prouinciae Marchio Sigifridus Malaspina in Lombardiam migrasset, Parmamque ab Saracenorum incursionibus liberasset, Parmae Comes eligitur. Atho Sigiberti filius Parmensi domino Regense etiam adiunxit, Canussiumque Arcem munitissimam condidit. Tedaldus Athonis filius, Comes vti pater extitit, sed praeterea Ferrariae ac Mantuae Marchio instituitur. Huius frater Sigibertus fit Marchio Atestis, vnde clarissima Estensium familia propagata est. Bonifacius Tedaldi filius Canussij Comes, Mantuę, Ferrariae, Parmae Marchio, ac Tusciae Dux potentissim. inter primos Italiae Principes connumeratus est. Hic ex Beatrice Corradi Imperatoris silia vxore, Mathildem illam pietate aequè, ac militari gloria insignem procreauit, quae magna Italiae Comitissa, appellata est; quaeque Christianae Reipublicae contra eius hostes immanissimos inuicta saepius propugnatrix extitit. Hanc vero magnam Mathildem ex Malaspinarum stirpe exortam esse, praeter caetera testantur adhuc antiquae eius imagines, quae spinam Malaspinarum insignè manu dextera gestant. Porrò ex his manifestum est Malaspinarum sanguinem Dominiorum, ac Principatuum fertilem, tum Estenses Principes, tum Canussianos Comites propagasse. sed etiamnum quot Illustriss.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
