Latin
iv
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi iv
Unproofread scanNot analysed yet
Malaspinarum, Marchiones toti Italiae honori, atque ornamento sunt? quam latè adhuc in Lucensi Prouincia dominatus exercent? Inter quos tu, sicuti animo, ac virtutib. celsior, ita etiam Ditionem, tuam caeteris altiorem sortitus es, quippe summa Apenini iuga sub tua potestate habes ac tenes. qua in re perbelle accidit, vt ditio tua Atlanticae ditioni sit adsimilis; ille enim in editissimis Mauritaniae montibus imperabat, qui ab eo postea Atlantes denominati sunt; tu pariter in editissimis Italiae iugis dominium obtines, vt veluti Arcis Italiae Praefectus caelitus destinatus fueris. Quin etiam sicuti ille syderalis scientiae callentissimus erat, tu quoque non solum astronomicis, verum etiam caeteris omnibus disciplinis egregiè ab ineunte aetate imbutus, totum aeuum ad hanc vsque viridem senectam, Philosophiae beneficio fęliciter transegisti. Verùm de tua, tam in belli, quam pacis artibus praestantia, alias in dedicatione nostri Operis de locis Mathematicis apud Aristotelem, quanuis breuius, quam par erat, nonnulla innuimus. Vt igitur Atlantem omnino referre videaris nihil aliud deesse videtur, nisi vt mundi Sphaeram tuis humeris, tuo videlicet patrocinio, nostrum hoc de mundi Sphaera opus sustinere, ne graueris; quid à te dimissè, atque enixè deprecor. quod si pro humanitite tua non denegaueris, nostra haec Sphaera tanto nixa, ac s. ffulta Atlante, caelesti ipsi Sphaerae non immeritò fortasse aemulabitur. Incolumen, ac tibi faelicem D. Opt. Max. Longaeuitatem tueatur. Vale. Parmae Idibus Febr. M. DC. XVII.