# Sphaera mundi vii

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/vii

Quae vero de ipsius praestantia, iucunditate, atque vtilitate, praeponi in more est, cùm apud omnes authores omnibus sint obuia, visum est superuacaneum ea nunc iterum repetere; hoc tamen vnico Platonis ex septimo de Rep. loco contenti erimus. Oculus, nimirum, animę, qui ab alijs studijs obcaecatur, defediturque à Mathematicis solis recreatur, ac reuiuiscit. quapropter huc consonat illud C. Manilij carmen; Ornari res ipsa negat, contenta doceri.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
