Latin · Dactylic hexameter
NIDINU
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 101
Unproofread scanNot analysed yet
Certa velut causae sectabere signa latentis
Discreta a reliquis; etenim nec sola, neque acri
Judicio tantum sunt expendenda; sed ante
Quam certi quidquam statuas, simul omnia, saltem
Praecipua, studio tibi sunt pensanda sagaci.
Nec vero, numero in tanto, si aut unius, aut si
Alterius certam meditando extundere causam
Eventus dabitur; te deprendisse putato
Continuo talem, qualem nunc postulat usus;
Quae res tam varias nimirum subdita gignat,
Atque sit eventis par omnibus una ferendis.
Nec magis appulsus tantum, aut servare repulsus
Proderit, alterno cum tenvia corpora motu
Adducta accedunt, nec non abducta recedunt.
Quanquam hoc materiae a fluxu non discrepet, ut, quae Procurrens repulit, revehat secum ipsa recurrens; Non tamen inde putes reliquis primordia posse Eventis duci, nostram quae plurima curam Ipsa etiam exquirunt; nec se patiuntur omitti. Quod rigui demum fluctus sit vena perennis Inventa, est sane hoc aliquid; verumtamen haud est
Cur ideo exsultans animis tibi plaudere pergas,
Et quasi de causa tecum gratere reperta.
Ergo non flammas solum crepitusque sonantes,
Appulsusque repulsusque observabis, &illos
Alternos reditus &itus remeantis eodem
Materiae; sed praesertim nunc lucis &ignis
Mirandis visenda modis discrimina, nec non
Et fluctus momenta, &tempora certa sonorum
Sedulus attenta mihi contemplabere cura.
Hinc alia atque alia, eventus quae plurima nostros