Latin · Dactylic hexameter
NIDINU
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 103
Unproofread scanNot analysed yet
Adde huc appulsus, alternantesque repulsus,
Quam numero incertos, tam certa a lege petendos.
Jam, si perpetuo a fluxu, jugique refluxu
Haec tanquam a propria deducere origine pergas
Tum vero exsiliens nunquam non flamma biformis
Dissimili splendore oculos percelleret; aures
Nunquam non resono crepitus stridore ferirent;
Quandoquidem reflui nova vis &copia fluctus
Non defecturo jugis de fonte petita
Nunquam non auras, nunquam non elicit ignes
Corporibus vero nullus modus usque trahentis
Atque repellendis esset, modus usque fluendi
Materiae nullus cum sit; quando ipsa recursat
Perpetuo, atque suum revoluta redintergat orbem.
Quae cum aliter multo, ut nos experientia certa
Edocet, eveniant; causa est aliunde petenda;
Quae se celat adhuc, refugitque obscura videri.
Rebus in his autem multo accuratius illud
Est observandum; quod, quanvis plurima se se
Objiciant variis spectanda eventibus, &tam
Diversae rerum species defixa tuentum
Nunc hac nunc illa percellant lumina forma,
Res tamen haud variant adeo, ut discrimine in ipso
Quendam non possis stabilem observare tenorem.
Et vero his, certa quae temperet omnia lege,
Rebus inest ratio, non mentis scilicet illa,
Non &consilii; sed quam Deus addidit ipse
Corporibus, sensu quanvis expertibus, ut se,
Et quae cuique tributa forent rata jura tueri
Possent; ne vulgo incerta, atque abrepta ferantur